monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, VII <<<     >>> IX

Caput VIII

1 Quas enim Graeci appellant εὐπαθείας, Latine autem Cicero constantias nominavit, Stoici tres esse voluerunt pro tribus perturbationibus in animo sapientis, pro cupiditate voluntatem, pro laetitia gaudium, pro metu cautionem; pro aegritudine vero vel dolore, quam nos vitandae ambiguitatis gratia tristitiam maluimus dicere, negaverunt esse posse aliquid in animo sapientis.
2 Voluntas quippe, inquiunt, appetit bonum, quod facit sapiens; gaudium de bono adepto est, quod ubique adipiscitur sapiens; cautio devitat malum, quod debet sapiens devitare; tristitia porro quia de malo est, quod iam accidit, nullum autem malum existimant posse accidere sapienti, nihil in eius animo pro illa esse posse dixerunt.
3 Sic ergo illi loquuntur, ut velle gaudere cavere negent nisi sapientem; stultum autem non nisi cupere laetari, metuere contristari; et illas tres esse constantias, has autem quattuor perturbationes secundum Ciceronem, secundum autem plurimos passiones.
4 Graece autem illae tres, sicut dixi, appellantur εὐπάθειαι; istae autem quattuor πάθη. Haec locutio utrum scripturis sanctis congruat, cum quaererem quantum potui diligenter, illud inveni quod ait propheta: "Non est gaudere impiis, dicit Dominus;" tamquam impii laetari possint potius quam gaudere de malis, quia gaudium proprie bonorum et piorum est.
5 Item illud in evangelio: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis," ita dictum videtur, tamquam nemo possit aliquid male vel turpiter velle, sed cupere. Denique propter consuetudinem locutionis nonnulli interpretes addiderunt "bona" et ita interpretati sunt: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona."
Cavendum enim putaverunt, ne quisquam inhonesta velit sibi fieri ab hominibus, ut de turpioribus taceam, certe luxuriosa convivia, in quibus se, si et ipse illis faciat, hoc praeceptum existimet impleturum.
6 Sed in Graeco evangelio, unde in Latinum translatum est, non legitur "bona", sed: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis;" credo propterea, quia in eo quod dixit vultis, iam voluit intellegi "bona". Non enim ait "cupitis".
Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est; et cum legimus eos, quorum auctoritati resultare fas non est, ibi sunt intellegendae, ubi rectus sensus alium exitum non potest invenire; sicut ista sunt, quae exempli gratia partim ex propheta, partim ex evangelio commemoravimus.
7 Quis enim nescit impios exultare laetitia? et tamen: "Non est gaudere impiis, dicit Dominus."
Unde, nisi quia gaudere aliud est, quando proprie signateque hoc verbum ponitur? Item quis negaverit non recte praecipi hominibus, ut quaecumque ab aliis sibi fieri cupiunt, haec eis et ipsi faciant; ne se invicem turpitudine inlicitae voluptatis oblectent?
8 et tamen saluberrimum verissimumque praeceptum est: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis."
Et hoc unde, nisi quia hoc loco modo quodam proprio voluntas posita est, quae in malo accipi non potest?
9 Locutione vero vsitatiore, quam frequentat maxime consuetudo sermonis, non utique diceretur: "Noli velle mentiri omne mendacium," nisi esset et voluntas mala, a cuius pravitate illa distinguitur, quam praedicaverunt angeli dicentes: "Pax in terra hominibus bonae voluntatis."
Nam ex abundanti additum est "bonae", si esse non potest nisi bona. Quid autem magnum in caritatis laudibus dixisset apostolus, quod non gaudeat super iniquitate, nisi quia ita malignitas gaudet?
10 Et apud auctores saecularium litterarum talis istorum verborum indifferentia reperitur. Ait enim Cicero orator amplissimus: "Cupio, patres conscripti, me esse clementem."
Quia id verbum in bono posuit, quis tam perverse doctus existat, qui non eum "Cupio", sed "Volo" potius dicere debuisse contendat? Porro apud Terentium flagitiosus adulescens insana flagrans cupidine: "Nihil volo aliud", inquit, "nisi Philumenam."
Quam voluntatem fuisse libidinem responsio, quae ibi servi eius sanioris inducitur, satis indicat.
11 Ait namque domino suo: "Quanto satius est, Te id dare operam, qui istum amorem ex animo amoveas tuo, Quam id loqui, quo magis libido frustra accendatur tua?"
Gaudium vero eos et in malo posuisse ille ipse Vergilianus testis est versus, ubi has quattuor perturbationes summa brevitate complexus est:
"Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque."
Dixit etiam idem auctor:
Mala mentis gaudia.
Proinde volunt cavent gaudent et boni et mali; atque ut eadem aliis verbis enuntiemus, cupiunt timent laetantur et boni et mali; sed illi bene, isti male, sicut hominibus seu recta seu perversa voluntas est. Ipsa quoque tristitia, pro qua Stoici nihil in animo sapientis inveniri posse putaverunt, reperitur in bono et maxime apud nostros. Nam laudat apostolus Corinthios, quod contristati fuerint secundum Deum.
12 Sed fortasse quis dixerit illis apostolum fuisse congratulatum, quod contristati fuerint paenitendo, qualis tristitia, nisi eorum qui peccaverint, esse non potest. Ita enim dicit: "Video quod epistula illa, etsi ad horam, contristavit vos; nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis in paenitentiam. Contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum est tristitia, paenitentiam in salutem inpaenitendam operatur; mundi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim id ipsum secundum Deum contristari, quantam perfecit in vobis industriam."
Ac per hoc possunt Stoici pro suis partibus respondere, ad hoc videri utilem esse tristitiam, ut peccasse paeniteat; in animo autem sapientis ideo esse non posse, quia nec peccatum in eum cadit, cuius paenitentia contristetur, nec ullum aliud malum, quod perpetiendo et sentiendo sit tristis.
13 Nam et Alcibiadem ferunt (si me de nomine hominis memoria non fallit), cum sibi beatus videretur, Socrate disputante et ei quam miser esset, quoniam stultus esset, demonstrante flevisse. Huic ergo stultitia fuit causa etiam huius utilis optandaeque tristitiae, qua homo esse se dolet, quod esse non debet. Stoici autem non stultum, sed sapientem aiunt tristem esse non posse.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 14, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Augustinus > 8